- ARUNTINA vulgo ARUNDEL
- ARUNTINA, vulgo ARUNDELoppid. Angliae, in provinc. Sussexia, Comitatus titulô clarum, ad fluvium Arontem. Paucos habet incolas. Sed aliunde ipsi, a dominis nempe, Fama accessit: Arundelliorum enim Comitum illustre in regno nomen est. Horum unus, legatus ad Caesarem, Viennâ redux, cum in Holbenium, saeculi sui Apellem, Basileae incideret, illum in Angliam ut veniret, persuasit, sub Henrico VIII. Vide Holbenius. Ex eius posteris celebris inprimis Thomas est, Arundelliae et Surriae Comes, Angliae Marescallus, cuius impensis Gulielmus Pettaeus, in Orientem miissus, plurima veneranda priscae Orientis gloriae rudera, Marmora Arundelliana nunc dicta, in patriam attulit, quae in aedibus Comitis hortisque coguominibus, ad Thamesis ripam, disposita, dextre explicuit Iohannes Seldenus, in libro, cui titulus, Marmora Arundelliana, Londini excuso, A. C. 1629. qui propediem auctior proditurus dicitur. Inter ista, Epochae sunt veterum Graecorum nobiliores sere universae, annô ante vulgarem I. C. Epocham 263. seu Periodi Iul. 4451. conscriptae. Foedus item Smyrnaeorum et Magnetum, ad Maiestatem Seleuci Callinici tutius conservandam, circa annum ante vulgarem Epocham I. C. 244. Periodi Iul. 5470. percussum. C. porro Ant. Septimii Publii Citharaedi victoriae. Donariorum quoque ad Gymnasii Smyrnensis ornatum recensio. Ut et, Psephisinata aliquot Deliorum: Sacrarum tandem in Artemisio erogationum Recensio, et Inscriptiones complures Graecae sepulchrales. Nic. Lloydius. Veneranda haec stela ab initio Cecropis ad Diognetum Archontem numerat annos MCCXVII. qui anni expansi conficiunc Aeram Atticam, quae produci potest usque ad Olymp. 160. quô tempore Graeciae nomen cum libertate evanuit, et cum gloria Virtus. Marshamus προπαρασκευῇ Canonis Chron. Exaravit eam Auctor Parius annô Aerae Atticae 1818. Chronographus sic omnium corum antiquissimus, qui Chronologicum scribendi genus ab Historico dieversum instituerunt: celebrioresque Graeciae epochas Regum Atheniensium annis et Archontibus annuis signavit, nullâ Olympiadum factâ mentione, ut quatum supputatio in Graecorum Chronologiam tum nondum fuerat recepta. Idem ibid. Sec. XII. et Sec. XVII. qui proin ad hanc amussim Panhellenicam res Graeciae examinandas, tamquamad autographum longe antiquissimum, et in dirimendis litibus maximam ha bens auctoritatem, censet, ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.